Suora domenicana, fu priora nel monastero di S.Vincenzo a Prato. Fu beatificata nel 1732 e santificata nel 1746.
(Testo)
BASILICA MINOR SANCTIS VINCENTIO FERRERIO ET CATHARINAE DE RICCIIS DICATA
A. M. D. G. TEMPLUM HOC
OMNIUM INTRA ITALIAE FINES PRIMUM SUB INVOCATO NOMINE SANCTI VINCENTII FERRERI ERIGENDUM CURAVIT UNA CUM CLARO ILLO SACELLO CONTIGUI ASCETERII MUNIFICENTISSIMUS VIR PHILIPPUS AVERARDI SALVIATI PATRICIUS FLORENTINUS MODERATRICE ATQUE ANTISTITA SOR. CATHARINA DE RICCIIS ANNO DOMINI MDLXIII ET POST ANNOS CENTUM ET SEPTUAGINTA QUO TEMPORE IPSA VIRGO IN ALBUM BEATARUM ADSCRIPTA FUIT NOBILES EIUS CONSORORES OPES SUAS LIBERALISSIME CONTULERE UT CONSURGERET NOVA FERE A FUNDAMENTIS MOLE AC ELEGANTIORE PULCHRITUDINIS MAIESTATE AUGUSTIUS EXHIBERETUR ET AD SERVANDAS FIDELIUM VENERATIONI INCORRUPTAS EXUVIAS VIRGINIS SPONSAE CHRISTI CRUCIFIXI APTIUS EFFICERETUR VETERI HUMILIORIS FORMAE DELETO CUM SOLEMNIA QUATER SAECULARIA CELEBRARENTUR AB EIUS ORTU MORTALI SUMMUS PONTIFEX PIUS XI EIUS NOMINE HOC TEMPLUM RITE EXORNAVIT NOMINI SANCTI TITULARIS ADDITO REDEUNTE CENTENARIA DIE POSTQUAM BEATA CONTITULARIS IN SANCTARUM NUMERUM ADSCITA FUIT IN PRISTINUM STATUM SUMPTIBUS FIDELIUM RESTITUTUM TITULO HONORIBUSQUE BASILICAE MINORIS SUMMUS PONTIFEX PIUS XII AUCTORE E.MO CARDINALE CAROLO SALOTTI SACRORUM RITUUM CONGREGATIONIS PRAEFECTO PERLIBENTER DECORAVIT DIE TRIGESIMA MENSIS AUGUSTI ANNO DOMINI MCMXLVII