|
|
|
|
|
|
|
(Testo)
D . O . M RAPHAEL RAPHAELIUS IN PICENO NOBILIS CINGULANUS CAESARI CARDIN. FACHENETTO IN AULA PRIMUM ROMANA TUM IN HYSPANIENSI LEGATIONE ANTEQUAM PURPURA DONARETUR ET POSTMODUM INTER CARDINALES ADLECTO SUPREMUM CUBICULI PRAEFECTUM AGENS MAGNA CUM LAUDE TOTIS VIGINTI ET TRIBUS ANNIS CONTINUUS FUIT VITAE INTEGRITATE MORUM INNOCENTIA RELIGIONIS AC PIETATIS ARDORE AC NATURALI IN OMNES COMITATE SUMMUM DOMINI SUI ET AULICOR. AMOREM SIBI COMPARAVIT LUCIS HUIUSCE USURAM ITA QUOTIDIE HAUSIT EXTREMAM IN DIES SIBI ILLUCESCERE AUTUMARET KAL. APR. MDCLVII DOMINICAE RESURRECT. SOLLEMNIIS RECURRENTIBUS ERIPITUR VITAE UT EIUSDEM REVIVISCENTIS DOMINI GAUDIA ASSEQUERETUR CUIUS IN TERRIS PASSIONIS FUERAT CONSORS MORTALES HIC DEPOSUIT EXUVIAS AC CAESAREM ET QUAE CAESARIS SUNT RELIQUIT PRO CAESARE ORATURUS IN COELIS VIXIT ANN. XLVII MENS. V ALEXANDER RAPHAELIUS EIUSDEM CARDINALIS AUDITOR AC GENERALIS VICARIUS EXUPERANTIUS ET EQUES SEBASTIANUS GERMANI FRATRES FIDA SERVITII DIUTURNITATE DEFUNCTO FRATRI PAR HOC DOLORIS AMORISQ. NON FERRO SED LACRYMIS DURATURUM IN LAPIDE MONUMENTUM INCIDERUNT
foto Vallocchia
|
|
|
|
|
|
|
|
|