Avvocato, giurista, dal 1769 insegnò Diritto Criminale alla Sapienza; scrisse gli Elementa juris criminalis (1773-75).
(Testo)
A . CINERIBUS ET MEMORIAE . Ω PHILIPPI MARIAE HERCULIS F. RENAZZI DOMO ROMA QUI AB IPSA ADOLESCENTIA ANTECESSOR DECURIALIS LYCEI LEONIANI CUIUS HISTORIAM LUCULENTISSIMAM IIII VOLUMINIBUS COMPREHENSAM PERBELLE CONCINNAVIT IBIDEM PER ANN. XXXIV MAXIMAE ENITUIT ELOQUENTIAE LAUDE IN TRADENDIS INSTITUTIONIBUS CRIMINALIBUS QUAS NOVA AC UTILIORI METHODO ILLUSTRATAS ATQUE AUCTAS SEPTIES IN LUCEM EDITAS AC IN PLURA IDIOMATA CONVERSAS NULLA UNQUAM AETAS OBLITERABIT AC QUARUM FAMA CATHARINAM II AUG. AD CODICEM CRIMINALEM EIUS OPERA PRAECIPUE ORDINANDUM IMPULERAT AMPLISSIMIS PROPOSITIS PRAEMIIS NON MINUS BENIGNE AC LIBERALITER DEINDE OBLATIS AB IMP. CAES. IOSEPHO II PIO FEL. AUG. PRO CATHEDRA TICINENSI CAPESSENDA CUI VEL ALTERIUS BONONIENSIS OPTIO POSTHAC ACCESSIT SED QUUM PATRIAE CARITATE NIHIL HABERET ANTIQUIUS AB EIUS LATERE DIVELLI NUNQUAM PASSUS EST QUAE IDCIRCO CIVI EGREGIE MERITO ATQUE ILLUSTRI OB HAEC ALIAQUE DOCTRINAE ET ERUDITIONIS MONUMENTA DIGESTAMQUE SACRI PALATII PRAEPOSITORUM SERIEM DEBITAM VICEM REPENDERET IN SPLENDIDISSIMUM ORDINEM QUIRITIUM NOBILIUM HONORIFICENTISSIMO S.P.Q.R. DIPLOMATE COOPTAVIT VIXIT ANN. LXI DECESSIT III KAL. IUL. ANN. MDCCCVIII MARIA EUGENIA AB AURIA UXSOR ATQUE UNA CUM FRATRIBUS CLETO DOCTORE ADVOCATO URBANO ET PAULLO AB EPISTULIS DELEGATIONIS ASCULANAE FELIX MARIA A CAEREM. PONTIF. ET CANONICUS EUSTACHIANUS LOCO A COLLEGIS DATO ASSIGNATO DESIDERIO ET LACRIMIS PROSEQUUTI POSUERUNT AVE CONIUX OPTIME AVE PATER AMANTISSIME ET VALE IN PACE MEMOR TUORUM